라틴어 문장 검색

frons discolor auro germinat et spatio summas aequantia fagos cornua ramoso surgunt procera metallo.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:149)
rudibus fagis texuntur et ornis frondentes caveae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:163)
Nemora sunt convenientissima, quae vcstiuntur quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis, pomiferisque silvestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus, et paliurus, atque achrades pyri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 6:3)
Ac silvestrium commodissime faciunt glandifera robora, quin etiam terebinthus, nec dissimilis huic lentiscus ac tiliae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 3:2)
namque ille tulit radicitus altas fagos ac recto proceras stipite laurus, non sine nutanti platano lentaque sorore flammati Phaethontis et aeria cupressu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 11:4)
Felices arbores putantur esse quercus aesculus ilex suberies fagus corylus sorbus, ficus alba, pirus malus vitis prunus cornus lotus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XX. 2:4)
hinc est patulae recubans sub tegmine fagi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2836)
plerique duas certas volunt ipsius testimonio, ultimam, ut "extremum hunc", (et primam, ut) in georgicis "Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 134)
annorum scripsisse bucolica, unde etiam ipse in fine georgicorum "audaxque iuventa, Tityre, te patulae cecini sub tegmine fagi". et dicit Donatus, quod etiam in poetae memoravimus vita, in scribendis carminibus naturalem ordinem secutum esse Vergilium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, poem pr, commline 141)
tityre tu patulae r. sub t. fagi inducitur pastor qui- dam iacens sub arbore securus et otiosus dare operam cantilenae, alter vero quomodo cum gregibus ex suis pellitur finibus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 11)
quod autem eum sub fago dicit iacere, alle- goria est honestissima, quasi sub arbore glandifera, quae fuit victus causa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 15)
antea enim homines glandibus vescebantur, unde etiam fagus dicta est ἀπο` τοῦ φαγεῖν. hoc videtur dicere:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 16)
iaces sub umbra fagi in agris tuis, tuas retentans possessiones, quibus aleris, sicut etiam glandibus alebantur ante mortales.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 17)
cortice fagi ubi enim debuit magis rusticus scribere?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 131)
in arbuto nucem, in platano malum, in fago castaneam, in orno pirum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 702)

SEARCH

MENU NAVIGATION